POENA Excisionis

POENA Excisionis
POENA Excisionis
divinitus sceleratorum quibusdam exspectanda Hebr. Gap desc: Hebrew (Exstinctionem dixisset Citero) appellatur, Hellenistis ἐζολόθρευτον, i. e. perditio, triplexque statuitur, Magistris, qui e sacro sermone triginta sex enumerant criminaquorum scienter et ultro commissorum nullum esse, quod non excisione, nisi remissum fuerit, seorsim et per se sit puniendum, asserunt. R. Bechai in Biur. bathorah, fol. 149. col. 1. Excisiones, quae in Lege occurrunt, tripartito distribuuntur. Est genus excisionis quâ exscinditur corpus: est itidem Excisionis genus, quâ sola Anima exciditur. (Et in Platonica Philosophia, memorantur ψυχαὶ καθαιρούμεναι; Animae sublatae seu exstinctae. Proclus in Theolog. Platonic. l. 6. c. 10.) et genus Excisionis, quâ tam anima, quam corpus, exciditur. Quemadmodum in valentinianorum dogmatibus, apud Epiphanium, Haer. 31 dicitur, τὸ τῶ ἀνθρώπων τάγμα ὑλικὸν ἀπόλλυςθαι ἅμα ςὺν ψυχῆ καὶ σώματι. Ordinem hominum materialem simul cum anima et corpore perire. Et quidem primi generis poenam aiunt esse praematuram mortem, seu quae antequam dies seu tempus vitae alias exspectandum absolvatur, accidit: quam volunt designati in sacris literis, ubi dicitur, excidetur homo ille e medio populi sui, aut phrasis de Excisione similis usurpatur, qualis sexies in Lege occurrit. Nam tot iis scelera enumerantur, quibus signatius huiusmodi poena praescribitur. Videlicet I. Qui consuluerit Ob et Iideoni, Levit. c. 20. v. 6. II. Qui mactaverit extra, Levit. c. 17. v. 4. III. Qui obtulerit extra, v. 9. IV. Qui oleum confecerit contra Legem, Exod. c. 30. v. 33. V. Qui confecerit suffimentum, contra Legem, v. 38. VI. Qui oleum unctionis effuderit, contra Legem, Ibid. v. 33. Generis secundi excisionem vigesiessepties (ad scelerum, quibus diserte praescribitur, numerum) denuntiari, in Lege, observant. Quindecies, ubi concubitus incesti prohibentur, adiectô, et excidentur animae sic facientes e populi sui medio, Levic, c. 29. ubi populum suum, pro coeteris, quae futurô non excisae gaudent saeculô, animabus sumunt. XV. autem in eis Cerithoth seve xcisiones ponunt, non XXVI. iuxta concubituum ibi designatorum numerum, quia undecim in ipsa enumeratione veluti plane redundant. Nam quindecim, id est, priores septem et decimus sextus cum seqq. (demptis decimô octavô, 25. et 26.) omnes reliquos continent, ut Seldenus docet de Iure N. et G. l. 5. c. 1. et 10. Qui restant duodecim huic poenae, ex disertis Legis verbis, obnoxii, eis sunt: I. Qui profonat Sabbathum, exodi, c. 31. v. 14. II. Immundus qui comederit Santum, Levit. c. 7. v. 20. III. Qui in templum ingreditur immundus, Numer. c. 19. v. 13. IV. Qui comedit adipem, Levit. c. 7. v. 25. V. Qui comederit sanguinem, Ibid. v. 21. et c. 17. v. 10. et 14. Ul. Quicomederit sacrificii residuum die tertiô, Ibid. c. 19. v. 8. VII. Qui comederit residuum facrificii extra locum suum, Ibid. v. 7. VIII. Qui comederit fermentum in Paschate. IX. Qui comederit quid in die expiationum, Levit c. 23. v. 29. X. Qui opus aliquod fecerit die expiationum, Ibid. c. 23. v. 30. XI. Qui Pascha non observârit, Numer. c. 19. v. 13. XII. Masculus, qui non circumcisus, Genes. c. 17. v. 14. Tres coeteri, quibus triginta sex conficiuntur et ad genus attinent, sunt: I. Blasphemus, Numer. c. 15. v. 30. et 31. II. Cultus extranei reus seu Idololatra, Ibid. III. Qui ex semine suo dederit Molocho. Levit. c. 18. v. 21. et c. 20. 5. Alterô enim locô Anima, alterô ipse, qui Molocho semen dederit, excidendus. Id autem, quod habetur Numer. cit. c. v. 31. Excidendo excidetur anima illa, iniquitas eius super eam, nun cupant Hebraeorum Doctores Excisionem graviorem, quae tum animae, tum corporis sit, itidem Excisionem duplicem. Adeo, ut ex secundo excisionis gencre, ipsam plane velint esse desinere animam, corpore ante tempus suum moriendi alias naturale minime sublatô; ex genere vero tertio, tam vitam ante tempus alias naturalem caelitus praeripi, quam Animam amplius non omnino esse: atque inde pro iustitiae seu iniquitatis modo sive immortalem sive mortalem animam nimam pronuntient. Sed poenas etiam qualescumque, cum immortalitate leviores, quam animae excisionem decernunt: sic ut interea etiam ipsas animas interdum mortales esse existiment et perire. Et diserte Magistris celeberrimis aliis Excisio animae generatim dicitur, poena, quâ impius excidit ob impietatem suam et destruitur, veluti brutum, etc. Quae Tacito olim videtur suboluisse, cum ille de Hebraeis, Histor. l. 5. c. 5. Augendae, inquit, multitudini consulitur. Nam et necare quemquam ex agnatis (Lipsius legit gnatis et de liberis neci non exponendis intelligit) nefas; Animasque aut praeliô aut suppliciis peremptorum aeternas putant. Hinc generandi amor et moriendi contemptus. Edidicerat namque is forsan eos existimâsse (nonnullos saltem eorum nec obscuri nomnis) animas alias aeternas, alias non item. At saniores inter illos utrorumque resurrectionem iustorum in iniquorum credidisse, patet ex Actorum Apostol. c. 24. v. 15. ubi Paulus de Pharisaeorum aliorumque sui temporis Hebraeorum sensentia, Confiteor, ait ——— spem habens in Deum, quam et ipsi hi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. Nec sane ita rarum est omnium, sive iustorum, sive iniustorum, resurrectionem et iudicium apud Magistros supponi, iuxta illud R. Eliezeris Kapernaitae, Pirke Ahoth, c. 4. Qui nati sunt, morientur, qui mortui sunt, reviviscent; qui reviviscent, iudicabuntur, etc. Vide Ioh. Seldenum, de Iur. Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebr. l. 7. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • POENA — et Beneficium, pro Diis habitos apud quosdam Aethiopiae populos legimus: Sunt qui non ab Aethioplbus, sed ab Assyriis et Persis hos cultos fuisse asserunt; illam quod malorum, hunc quod bonorum largitorem esse opinantur, Alex. ab Alex. l. 18. c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EXCISIO — Hebr. Gap desc: Hebrew sive Gebenna, poenae genus est in Sacris memoratum, quod non a Deo per homines, sed immediate, gravioribus quibusdem peccatoribus olim itrogabatur. Enumerant autem Hebraei e Sermone sacro delicta XXXVI. quorum scienter, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AZYMA — Hebr. Gap desc: Hebrew, cuius vocis origo non liquet. Docet tamen ex Arabismo, Bochartus, Gap desc: Hebrew proprie esse puros et sinceros panes et ab omni fermento expurgatos, quod corruptionis esse genus voluerunt multi Veteres. Hinc Hieronym. 1 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LEVIR — quasi laevus Vir, vel lavir, ex Gr. Λαὴρ, mariti frater. Huic apud Israelitas, imperatum coniugium, ob prolem pristino marito suscitandam; visitur in Lege sacra, Deut. c. 25. v. 5. Si habitamibus fratribus pariter moriatur et primus ex eis, cui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INCESTUS — slagitium est cum ea commissum, cum qua Religio aut sanguinis ratio coniugium prohibet. Quaenam autem coniugia vetita sint, apud Hebraeos, aliter Talmudici, Kartaei aliter pronuntiant. Et quidem Talmudicis, ex disertis Legis Mosaicae verbis atque …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIRCUMCISIO — ex ordinatiis V. T. Sacramentis prius, geminam habuit periodum: unam ab Abrahamo ad Mosen, alteram a Mose usque ad Christum, Ioan. c. 7. v. 22 in quarum illa fuerunt Ecclesiae circumciae incunabula, in hac illius ἀκμή. Primus qui illam accepit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”